The Greek Library Author

Anonymous

Fragmenta

Authority group
Aristotle (catalogue association; authorship remains anonymous)
Edition reference
Fragmenta, FGrH #646: 3C:194–199.
CTS identifier
urn:cts:greekLit:tlg0086.tlg056.local001
Rights
Document TEI P5 local en UTF-8.
Corpus release
2.2.0 · 2026-08-29
Bibliographic authority
View bibliographic record ↗

3c,646,F

1

xarxes Okhos cognominatus, quando super Egyptum / debebat militare:

conatus est enim avertere Indorum fluvium / tamquam existentem eundem,

audiens quia cocodrillos habet / quemadmodum Nilus; mittens autem ad

vocatos †onifalos / audivit, quia fluit fluvius in Rubrum Mare, et cessavit

a / conatu. iterum persuasum est dicentibus Indis, quia fluvius / alter

esset ad illas partes Indi(a)e, fluens ex monte vocato / Aleto, ex quo quidem

Indus: hunc autem dicebant habere / cocodrillos, et circumfluere exterius

Rubrum mare, sive veraces / sint hoc dicentes sive mentientes. verumptamen

rex dicebat / conari hunc avertere, sed ipsum prohibuerunt quoniam ad /

curam hanc miserant, dicentes quia maiorem destruit regionem // quam

accipit dominans Egyptiis.

(5) de principio quidem, unde / existat fluens Nilus, et de Rubro mari

hoc modo (aut secun/dum quem <Athinagoras> dicebat <Arimnisti> [V];

ille enim inquit / unum esse mare quod Rubrum et quod extra Eracleas

co/ lumpnas, nichil dignum ad confirmandum ad regem dicens). / totum

autem manifestum, quod si quidem ex hoc monte fluit / liquefacta nive,

subcontraria multa fierent hiis quam nunc / accidunt circa ipsum. mons

enim iste intermedius Ethyopum / et Indorum distat itinere quinque mensium,

ut aiunt. differt / etiam quantum differt fluxus longus aut brevis: fluen-

tium / enim de prope primum pervenit fluxus plurimus, in fine / autem

minor atque deficiens; eorum autem qu(a)e a longe, / primo quidem minus,

in fine autem copiosissimum, quemad/modum et in ventis. propter quod

proverbialiter loquentes / dicimus ‘inchoante autem austro et desinente

borea’: qui /quidem enim auster quia a longe pervenit ad nos, primo / debilis

flat, magnus autem fit consumens; boreas autem con/trarium propter habi-

tatum locum supponi ad boream. Nilus / autem venit primo maximus,

postremo autem minoratus et / deficiens. adhuc autem conventibus mensium

magis fluit, et / deficiente luna magis quam stante et panselenis. oportebat /

autem contrarium: plenilunio enim congelata tabescunt, et / ventorum

quando boree optinent, sed non quando not[h]i, quam/vis liquefaciat

quidem borea nunc magis not[h]us. (eadem / autem dicere congruit et ad

dicentes ab Eracleis columpnis / fluere. Promathus (?) enim Samius [V]

ex Argenti monte, unde et / Cremetis, liquefacta nive: adhuc enim per am-

plius spacium / fieri fluxum; per totam enim Libiam ipsum fluere inquit).

de causa quidem igitur, propter quam Anaxagoras ait // effluere Nilum,

tanta dicta sunt.

(6) Reliquum autem modorum / eos qui non habent raciones verisimiles

posterius dicemus. / sunt autem quidam qui aiunt augeri fluvium propter

an/nuales, fontibus incidente eo quod extra mari; hii autem / calidiores

existentes fontes per estatem superfluere, accedente / sole ad ursam: magis

enim 〈fervore〉 fluere aquam quam / frigore. quorum utrumque mediocri

dignum est considera/tione: qui quidem enim propter annuales, videtur

solvi / eisdem racionibus, quas quidem et prius diximus, et quod / per totam

Libiam fluens idem facere consuevit fluvius; qui / autem tantam suma〈n〉t

addicionem aqu(a)e propter fervorem, / irracionabile totaliter, quia non plus

facit propter fluere / secundum tumorem maiorem eiusdem multitudinis. /

(7) <Nicagoras> (V) autem <Ciprius> ait ipsum fluere amplius /

estate eo quod fontes habeat ex terra ad illam partem, in / qua hyems est,

quando fuerit apud nos estas. non plane / autem hoc determinat: videtur

enim nichil negociatus esse / circa hoc quod dicitur. simul enim nobis estas

fit et hyems / in altera zona habitantibus, intermedium autem inhabitabile /

est, quod tropici incidunt de terra. est enim una quidem / pars h(a)ec,

altera autem quam semper manifestus circulus et / quam semper 〈in〉mani-

festus determinant; media autem horum / et tropicorum habitari contingit

in circuitu terr(a)e; sola autem / qu(a)e intermedia est, solis transitus exi-

stens, duarum zonarum / magnitudo, du(a)e enim decisiones sunt, qu(a)e

autem habitatur / una. accidit igitur pertransire fluentem duplo tantam

regio/nem latitudinis habitat(a)e et per inhabitabilem propter excessum //

ardoris. itaque si neque stet in circuitu maris Libie, sed / continuus

progressus, tam interminatam pertransit latitudi/nem, propter quod quidem

et a nive dicentibus fluere accidit, / et sic dicentibus impossibile. /

(8) Restant autem tres adhuc modi dictorum, secundum quos / contingimus

annuis augeri. in hyeme enim ablata / qu(a)e inerat aqua; hoc autem

utique erit sole desiccante, / quemadmodum dicit Erodotus (2, 24/6),

fabularum scriptor: non enim / ait in hyeme solem per Libiam facere habun-

danciam, nisi / si contingat latum hinc ducere humorem; circa versiones /

autem estivales ad arctum venire. nequaquam autem dicitur / exquisite:

neque enim Nilum oportebat facere solum hoc; / similiter enim ex Libia tota

idem dicit solem trahere hu/morem; putareque supervenire habitabili solem

secundum / quamcunque partem, stultum. ubique gnomones umbram

ad / meridiem faciunt, et non hoc differunt, sed per maiorem aut / minorem

facere umbram. Libiam totam amphithalassiam / esse aiunt, tamquam iste

modus quidem causae impossibilis.

(9) Reliquum autem duarum utramque dicere est. est enim / una quidem

causa, quia terra superfervens existens hyeme, / eo quod in tali fundo

fontes sint, Nili desiccatur aqua. / quod quidem et aliis accidit: puta in

Frigia sunt putei, / qui in hyeme quidem sunt sicci, in estate autem replen-

tur; / et in Olinthia Calcidonie quidam putei plenissimi sunt estate. / hanc

quidem igitur causam ut racionabiliorem existentem / illa quam predicti

assignant, dirimimus prius. // (10) Nunc autem relinquetur sola causa

dictorum. hanc / causam dicendum, <propter quod iam non problema

videtur / esse: in sensum enim venit, quemadmodum per se

videntes / facti a visis> (T 2 a—d). videntur enim aqu(a)e fact(a)e in

Ethiopia per / tempora h(a)ec a Cane usque ad Arcturum mult(a)e et

habun/danter, hyeme autem null(a)e; et fluctus nutriuntur, cum / crescunt

in ipsis, et propter hoc simul annualibus advenit / fluvius. isti enim ne-

bulas maxime ferunt in regionem, et / quicunque alii venti fiunt estivales

ante hos. quibus offen/ dentibus ad montes, defluunt aqu(a)e ad stagna,

per qu(a)e Nilus / fluit. adhuc autem et qu(a)e a nive dicentibus fluere

sub / contrarietates testificantur huic racioni, quodque et toti con/ventibus

mensium magis crescere fluvium; etenim aqu(a)e con/sueverunt fieri tunc

magis. et quod non similiter copiosum / inchoans cum postremo. adhuc

autem quando not[h]i flant / minus quam utique bore(a)e; boreas enim

nubes fert ad locum, / ex quibus aqua facta impletur Nilus.

De Nilo quidem igitur h(a)ec dicta sunt. / Explicit liber de inun-

datione Nili (Aristotilis).

2

ALEXAND. in Aristot. Meteor. 1, 12 p. 349, 8 (Comm. Ar. Gr. III 2,

p. 53 H): λέγει τε καὶ περὶ τὴν Ἀραβίαν τε καὶ Αἰθιοπίαν τοῦ θέρους καὶ οὐ

τοῦ χειμῶνος γίνεσθαι τοὺς ὑετούς ... ἐπιζητήσαι δ' ἄν τις, πῶς εἰ τὸ θέρος

ξηρόν ἐστιν, ὡς προείρηκε, παρ' οἷς ξηρότατόν ἐστι τὸ θέρος, παρὰ τούτοις

οἱ ὑετοὶ τοῦ θέρους γίνονται. ἢ αἱ μὲν ἀναθυμιάσεις καὶ αἱ τῶν νεφῶν συστάσεις

οὐκ ἐκεῖ γίνονταί τε καὶ γεννῶνται, ἀλλ' ὑπὸ πνευμάτων τῶν ἐτησίων πρὸς τὰ

ἐκεῖ ὄρη ὄντα ὑψηλὰ ἀπωθούμεναι συνίστανται, ὡς λέγει, τῆς δὲ ταχείας

αὐτῶν εἰς ὑετὸν μεταβολῆς ἡ προειρημένη ἀντιπερίστασις αἰτία, ὡς λέγει ἐν

τοῖς Περὶ τῆς τοῦ Νείλου ἀναβάσεως.