Fragmenta
- Edition reference
- Fragmenta, FHG 4: 280–284.
- CTS identifier
urn:cts:greekLit:tlg0116.tlg002.local001- Rights
- Document TEI P5 local en UTF-8.
- Corpus release
- 2.2.0 · 2026-08-29
- Bibliographic authority
- View bibliographic record ↗
t1-12
{ΑΣΣΥΡΙΑΚΑ ΚΑΙ ΜΗΔΙΚΑ.}
1
Syncellus: <Ἐκ τῶν Ἀβυδηνοῦ Περὶ
τῆς τῶν Χαλδαίων βασιλείας.> Χαλδαίων μὲν
τῆς σοφίης πέρι τοσαῦτα. Βασιλεῦσαι δὲ τῆς χώρας
πρῶτον λέγεται Ἄλωρον, τὸν δὲ ὑπὲρ ἑωυτοῦ λόγον
διαδοῦναι ὅτι μιν τοῦ λεῶ ποιμένα ὁ θεὸς ἀποδείξαι.
Βασιλεῦσαι δὲ σάρους δέκα. Σάρος δέ ἐστιν ἑξακόσια
καὶ τρισχίλια ἔτεα, νῆρος δὲ ἑξακόσια, σῶσσος δὲ
ἑξήκοντα. Μετὰ δὲ τοῦτον Ἀλάπαρον ἄρξαι σάρους
τρεῖς, μεθ' ὃν Ἀμίλλαρος ἐκ πόλεως Παντιβίβλιος
ἐβασίλευσε σάρους ιγʹ. Ἐφ' οὗ
δεύτερον Ἀννήδωτον τὴν θάλασσαν ἀναδῦναι παραπλή-
σιον Ὠάννῃ τὴν ἰδέαν ἡμιδαίμονα. Μεθ' ὃν Ἀμμένων
ἐκ Παντιβίβλων ἦρξε σάρους ιβʹ. Μεθ' ὃν Μεγάλαρος
ἐκ Παντιβίβλων ἦρξε σάρους ὀκτωκαίδεκα· εἶτα Δαὼς
ποιμὴν ἐκ Παντιβίβλων ἐβασίλευσε σάρους δέκα, ἐφ' οὗ
δʹ διφυεῖς γῆν ἐκ θαλάσσης ἀνέδυσαν, ὧν τὰ ὀνόματα
ταῦτα, Εὐέδωκος, Ἐνεύγαμος, Ἐνεύβουλος, Ἀνή-
μεντος. Ἐπὶ δὲ τοῦ μετὰ ταῦτα Εὐεδωρέσχου Ἀνώδα-
φος. Μεθ' ὃν ἄλλοι τε ἦρξαν καὶ Σίσουθρος ἐπὶ τού-
τοις, ὡς τοὺς πάντας εἶναι βασιλεῖς δέκα, ὧν ὁ χρό-
νος τῆς βασιλείας συνῆξε σάρους ἑκατὸν εἴκοσι. Καὶ
περὶ τοῦ κατακλυσμοῦ παρόμοια μὲν, οὐκ ἀπαράλ-
λακτα λέγει οὕτως· «Μετὰ Εὐεδώρεσχον ἄλλοι τινὲς
ἦρξαν καὶ Σίσιθρος, ᾧ δὴ Κρόνος προσημαίνει μὲν
ἔσεσθαι πλῆθος ὄμβρων Δαισίου ιεʹ· κελεύει δὲ πᾶν
ὅ τι γραμμάτων ἦν ἐχόμενον ἐν Ἡλιουπόλει τῇ ἐν
Σισπόροισιν ἀποκρύψαι.
Σίσιθρος δὲ ταῦτα ἐπιτελέα ποιήσας, εὐθέως ἐπ' Ἀρ-
μενίης ἀνέπλωε· καὶ παραυτίκα μὲν κατελάμβανε τὰ
ἐκ τοῦ θεοῦ· τρίτῃ δὲ ἡμερέῃ ἐπεὶ ὕων ἐκόπασε, με-
τίει τῶν ὀρνίθων, πείρην ποιεύμενος εἴ κου γῆν ἴδοιεν
τοῦ ὕδατος ἐκδῦσαν. Αἱ δὲ ἐκδεκομένου σφέας πελά-
γεος ἀμφιχανέος, ἀπορέουσαι ὅκη καθορμίσονται, παρὰ
τὸν Σίσιθρον ὀπίσω κομίζονται· καὶ ἐπ' αὐτῇσιν ἕτε-
ραι. Ὡς δὲ τῇσι τρίτῃσιν εὐτύχεεν (ἀπίκατο γὰρ δὴ
πηλοῦ κατάπλεοι τοὺς ταρσούς), θεοί μιν ἐξ ἀνθρώ-
πων ἀφανίζουσι, τὸ δὲ πλοῖον ἐν Ἀρμενίῃ περίαπτα
ξύλων ἀλεξιφάρμακα (καὶ) τοῖσιν ἐπιχωρίοις παρεί-
χετο.»
2
Eusebius Arm.:
Quae hactenus
dicta sunt, Abydenus etiam satis consentaneus in
Chaldaeorum historia recitat: namque et ipse non
absimilem Polyhistori narrationem ingreditur.
{ABYDENI DE PRIMO CHALDAEORUM REGNO.}
De Chaldaeorum sapientia hactenus. Iam ad
eiusdem regionis dominium quod attinet: primum
quidem Alorum regnavisse aiunt; de quo homine
nihil referunt, praeterquam quod eum providentis-
simus deus populorum pastorem creavit. Is saris
decem dominatum tenuit. Constat autem sarus an-
nis ter mille sexcentis, nerus sexcentis, sossus sexa-
ginta. Deinde Alaparus dominatus est: tum Alme-
lon ex urbe Pantibiblis, sub quo secundus Anidostus
(sic) mari emersit Oanni similis, cuius figura
erat semidei. Tum Ammenon, tum Amegalarus,
tum Davonus pastor, quo regnante quattuor bifor-
mes e mari in siccum semet eiecerunt, Iotagus,
Eneugamus, Enebulus et Anementus: et sub Edo-
rescho, qui postea regnavit, Anodaphus: deinde
et alii dominati sunt demumque Xisuthrus. Qua
narratione historicus hic Polyhistori consonat.
3
{ADYDENI DE DILUVIO}
Euseb. l. l.: Deinde alii quidam dominati sunt,
tandemque Xisuthrus, cui praedixit Saturnus fu-
turam esse imbrium copiam die quinta
mensis Daesii; mandavitque
ut libros omnes in Solis urbe Siparis conderet. Ia
ubi Sisithrus (sic h. l.) praestitit, pansisque velis in
Armeniam cursum direxit, statim deo favente na-
vim illuc appulit. Mox tertio die quum imbrium vis
quiesceret, misit aves aliquot explorandi causa num
tellus undis emergeret. Illae immensum tranantes
continuumque et fluctuans pelagus, nulla inventa
sede, qua pes subsisteret, ad Sisithrum flexo curso
reversae sunt. Tres deinde dies moratus, denuo
easdem mittebat: quae pedes limo oblitos reversae re-
tulerunt. Continuoque illum dii ex hominum con-
spectu eripiebant: navis antem in Armenia sistebat,
lignoque suo salutarem medelam regionis eius in-
colis exhibebat. —Atque his quae dicta sunt,
Abydenum, ad diluvium quod attinet, cum historia
Hebraeorum ad amussim congruere, cunctis esse
exploratum confido. Iam quod hi historici, gente
Graeci aut Chaldaei, Noachum alio nomine, id est
Xisuthrum appellaverint, id quidem ne quaeso mi-
remur: itemque quod Deo more suo deorum nomen
appinxerint, et columbam silentio presserint, pro-
que ea indefinite aves dixerint; haec, inquam,
magnopere non sunt miranda. Sic de diluvio Aby-
denus in Chaldaeorum historia. Idem et de turris
aedificio confruentia cum Mosis narratione hoc
pacto scribit.
4
Moses Chorenens. I, 3: De totius generis hu-
mani radice ... paucis oportet indicari quamobrem
a sacris literis alii scriptores dissentiant; Berosum
dico historicum literatissimum atque Abydenum;
aut cur ipse Abydenus de navigii aedificatione,
ceterisque familiarum principibus non modo quod
ad nomina attinet et tempora, sed etiam in eo,
quod genus humanum ab eadem stirpe non repe-
tant. De ea re enim ita Abydenus pariter ac caeteri:
«Deus quidem providentissimus pastorem constituit
cum et rectorem populi.» Deinde dicit: «Regnavit
Alorus saros decem, qui annos conficiunt 36, 000.»
Similiter ad Noam diversum adhibent nomen, ac
tempus immensum, quanquam de aquarum vio-
lentia et terrae corruptione cum sacris literis con-
sentanea tradunt; atque itidem decem familiarum
principes simul cum Xisuthro numerant. Atqui
eorum anni non tantum a solaribus nostris, qui
quattuor tempestatibus sunt conclusi, longe discre-
pant, atque adeo a divinis; verum neque cum
Aegyptiis lunares computant ortus, neque eos vero,
qui ex diis nomen invenere; adeo ut qui revera
annos designari putant, ii ad veri confirmationem,
Graecorum numeris aptent et connectant, alias col-
lectionem minuentes, alias augentes.
5
{ΑΒΥΔΗΝΟΥ.}
Syncell.: Ἐντὶ δ' οἳ λέγουσι τοὺς πρώτους
ἀνασχόντας ῥώμῃ τε καὶ μεγέθει χαυνωθέντας καὶ δὴ
θεῶν καταφρονήσαντας ἀμείνονας εἶναι τύρσιν ἠλίβατον
ἀείρειν, ἣ νῦν Βαβυλών ἐστιν· ἤδη τε ἆσσον εἶναι τοῦ
οὐρανοῦ, καὶ τοὺς ἀνέμους θεοῖσι βωθέοντας ἀνατρέψαι
περὶ αὐτοῖσι τὸ μηχάνημα· τοῦ δὴ τὰ ἐρείπια λέγεσθαι
Βαβυλῶνα. Τέως δὲ ὄντας ὁμογλώσσους ἐκ θεῶν πολύ-
θροον φωνὴν ἐνέγκασθαι· μετὰ δὲ Κρόνῳ καὶ Τιτῆνι
συστῆναι πόλεμον.
6
{ABYDENI DE TURRIS AEDIFICIO.}
Euseb. Chron.: Ea tempestate prisci ho-
mines adeo viribus et proceritate sua tumuisse fe-
runtur, ut etiam deos aspernarentur floccique fa-
cerent, celsissimumque eum obeliscum niterentur
exstruere qui nunc Babylon appellatur. Quumque
iam illum proxime ad deos caelo aequassent, dii
ventorum adiutorio usi machinosum opus imbecil-
lium impellebant, humique prosternebant: eaque
rudera Babelis nomen contraxerunt. Quippe catenus
unius sermonis usura freti homines erant; tunc
autem a diis confusio varia et dissona linguarum
in eos, qui una lingua utebantur, immissa est.
Deinde et Saturnus cum Titano proelio certabat.
7
Eusebius Chron.: ABYDENI DE SENE-
CHERIBO. His temporibus quintus denique et vige-
simus rex fuit Senecheribus, qui Babylonem sibi
subdidit, et in Cilicii maris litore classem Graeco-
rum profligatam disiecit. Hic etiam templum Athe-
niensium (i.e. Ἀθηνᾶς) struxit: aerea quoque signa
facienda curavit, in quibus sua facinora traditur
inscripsisse. Tarsum denique ea forma, qua Ba-
bylon utitur, condidit, ita ut media Tarso Cydnus
amnis transiret, prorsus uti Babylonem dividit
Arazanes. Proximus huic regnavit Nergilus, quem
Adrameles filius occidit. Rursus hunc frater suus
Axerdis interfecit, patre eodem, alia tamen matre
genitus, atque Byzantium usque eius exercitum
persecutus est, quem antea mercede conduxerat
auxiliarem. In hoc miles erat Pythagoras quidem
Chaldaeae doctrinae assecla.
Aegyptum praeterea partesque inferiores Syriae
acquirebat Axerdis. Hinc Sadanapallus exortus
est. Post quem Saracus imperitabat Assyriis: qui
quidem certior factus turmarum vulgi collectitia-
rum, quae a mari adversus se adventarent, continuo
Busalussorum militiae ducem Babylonem mittebat.
Sed enim hic capto rebellandi consilio, Amuhiam
Asdahagis Medorum principis filiam nato suo Na-
bucodrossori despondebat; moxque raptim contra
Ninum seu Ninivem urbem impetum faciebat. Re
omni cognita, rex Saracus regiam (Evoritam) in-
flammabat. Tum vero Nabucodrossorus summae
rerum potitus firmis moenibus Babylonem cingebat.
Hisce narratis, reliqua etiam Nabucodrossori gesta
ita persequitur Abydenus, ut a libris Hebraeorum
prorsus non abhorreat.
8
Eusebius Arm.: ABYDENI DE
NABUCHODONOSORO. Nabucodrossorus suscepto im-
perio Babylonem intra quindecim ferme dies cin-
gebat moenibus et triplici aggere: fluviumque Ar-
macalem ab Arazane promebat: puteum item
excelso loco apud Sipara urbem fodiebat, qua-
draginta parasangas latum, et ulnas viginti pro-
fundum. Huic autem claustra apponenda curavit,
quibus reclusis universa planities rigaretur. Clau-
strorum nomen <ἐχετογνώμονας> vocant, quasi
ea voluntate quadam ingenitaque inclinatione sint
praedita. Litus praeterea Rubri maris adversus im-
petum fluctuum communivit: tum in limine Arabicae
regionis Teredonem urbem fundavit: regia palatia
recentibus arborum surculis exornavit, nomenque
his fecit viridaria pensilia. Mox accurate etiam
edisserit quaenam dicta sint viridaria pensilia,
eademque ait a Graecis quoque in septem speciosis-
simis miraculis numerari.
Rursus alio loco idem homo sic loquitur: Cuncta,
inquit, olim aquis tenebantur; idque mare diceba-
tur: quod quidem Belus compescuit, et suum cui-
que rei locum tribuit. Idem Babylonem moenibus
ambiens communivit, quae diuturnitate temporis
diruta Nabucodrossorus demum restituit: eaque
supererant usque ad imperium Macedonum non
sine valvis aere conflatis. Omnia Abydenus Danieli
consona narrat, apud quem Nabuchodonosorus
superbia tumidus ita inducitur loquens: «Nonne
haec est Babylon magna, quam ego aedificavi ut sit
regni sedes, virtute fortitudinis meae, et in hono-
rem gloriae meae!»
Iam quod imperii eius felicitatem testetur Daniel
his verbis, quibus de Nabuchodonosoro loquitur;
audi et Abydenum: Hercule, inquit, fortior erat;
idque exponit hac ratione sermonis. Potentissimus,
ait, Nachcodrossorus, qui et ipsi Herculi fortitu-
dine praestitit, in Libyam atque Iberiam magnis
copiis expeditionem suscepit: quibus regionibus de-
bellatis, incolarum partem in Ponti dexteram oram
transtulit. Deinde Chaldaei tradunt, mentem eius
ad regiam reducis deorum quorumdam afflatu fuisse
occupatam, ita ut in haec verba erumperet: Ego
Nabucodrossorus, o strenui Babylonii, superven-
turas vobis aerumnas praedicam. Tum alia id ge-
nus accurate narrat. Rursusque idem scriptor addit:
eum, qui tanto elatus fastu imperabat, e conspectu
repente ereptum evanuisse. Hinc filius eius Amil-
marocachus regnavit, quem brevi Nigilisares gener
occidit. Successit autem, qui unus supererat, La-
bossoracus filius: qui violento item fato quum ab
eodem sublatus fuisset, Nabonedochus nullo iure
fretus ad regni sedem accedere iussus est: is nempe,
cui Cyrus, capta dein Babylone, Carmaniae prae-
fecturam concessit: a Dario autem rege eadem
provincia pulsus est.
9
Eusebius P. E. IX, 41:
Εὗρον δὲ καὶ ἐν τῇ Ἀβυδηνοῦ Περὶ
Ἀσσυρίων γραφῇ περὶ τοῦ Ναβουχοδονόσορ ταῦτα·
«Μεγασθένης δέ φησι Ναβουκοδρόσορον Ἡρακλέος
ἀλκιμώτερον γεγονότα ἐπί τε Λιβύην καὶ Ἰβηρίην
στρατεῦσαι· ταύτας δὲ χειρωσάμενον, ἀπόδασμον αὐ-
τέων εἰς τὰ δεξιὰ τοῦ Πόντου κατοικῆσαι. Μετὰ δὲ,
λέγεται πρὸς Χαλδαίων, ὡς ἀναβὰς ἐπὶ τὰ βασιλήϊα
κατασχεθείη θεῷ ὅτεῳ δὴ, φθεγξάμενος δὲ εἶπεν, Οὗ-
τος ἐγὼ Ναβουκοδρόσορος, ὦ Βαβυλώνιοι, τὴν μέλλου-
σαν ὑμῖν προαγγέλλω συμφορὴν, τὴν ὅ τε Βῆλος ἐμὸς
πρόγονος ἥ τε βασίλεια Βῆλτις ἀποστρέψαι Μοίρας
πεῖσαι ἀσθενοῦσιν. Ἥξει Πέρσης ἡμίονος, τοῖσιν ὑμε-
τέροισι δαίμοσι χρεώμενος συμμάχοισιν· ἐπάξει δὲ
δουλοσύνην. Οὗ δὴ συναίτιος ἔσται Μήδης, τὸ Ἀσσύ-
ριον αὔχημα. Ὡς εἴθε μιν, πρόσθεν ἢ δοῦναι τοὺς πο-
λιήτας, Χάρυβδίν τινα ἢ θάλασσαν εἰσδεξαμένην ἀϊστῶ-
σαι πρόρριζον ἤ μιν ἄλλας ὁδοὺς στραφέντα φέρεσθαι
διὰ τῆς ἐρήμου, ἵνα οὔτε ἄστεα οὔτε πάτος ἀνθρώπων,
θῆρες δὲ νόμον ἔχουσι καὶ ὄρνιθες πλάζονται, ἔν τε
πέτρῃσι καὶ χαράδρῃσι μοῦνον ἀλώμενον· ἐμέ τε πρὶν
εἰς νόον βαλέσθαι ταῦτα τέλεος ἀμείνονος κυρῆσαι.
Ὁ μὲν θεσπίσας παραχρῆμα ἠφάνιστο· ὁ δέ οἱ παῖς
Ἀμιλμαρούδοκος ἐβασίλευε. Τὸν δ' ὁ κηδεστὴς ἀποκτεί-
νας Ἰγλισάρης (i. q. Νηριγλισάρης) λείπει παῖδα
Λαβασσοάρασκον. Τούτου δὲ ἀποθανόντος βιαίῳ μόρῳ,
Ναβαννίδοχον ἀποδεικνῦσι βασιλέα, προσήκοντά οἱ
οὐδέν. Τὸν δὲ Κῦρος ἑλὼν Βαβυλῶνα, Καρμανίης ἡγε-
μονίῃ δωρέεται.»
Καὶ περὶ τοῦ κτίσαι δὲ τὸν Ναβουχοδονόσορ τὴν
Βαβυλῶνα, ὁ αὐτὸς ταῦτα γράφει·
«Λέγεται δὲ πάντα μὲν ἐξ ἀρχῆς ὕδωρ εἶναι, θά-
λασσαν καλεομένην. Βῆλον δέ σφεα * παῦσαι, χώρην
ἑκάστῳ ἀπονείμαντα, καὶ Βαβυλῶνα τείχει περιβαλεῖν·
τῷ χρόνῳ δὲ τῷ ἱκνευμένῳ ἀφανισθῆναι. Τειχίσαι δὲ
αὖθις Ναβουχοδονόσορον τὸ μέχρι τῆς Μακεδονίων
ἀρχῆς διαμεῖναν ἐὸν χαλκόπυλον.»
Καὶ μεθ' ἕτερα ἐπιλέγει·
«Ναβουχοδονόσορος δὲ διαδεξάμενος τὴν ἀρχὴν,
Βαβυλῶνα μὲν ἐτείχισε τριπλῷ περιβόλῳ ἐν πεντεκαί-
δεκα ἡμέρῃσι, τόν τε Ἀρμακάλην ποταμὸν ἐξήγαγεν,
ἐόντα κέρας Εὐφρήτεω, τόν τε Ἀκράκανον.
Ὑπὲρ δὲ τῆς Σιππαρηνῶν πόλιος
λάκκον ὀρυξάμενος, περίμετρον μὲν τεσσαράκοντα
παρασαγγέων, βάθος δ' ὀργυιέων εἴκοσι, πύλας ἐπέστη-
σεν, τὰς ἀνοίγοντες ἄρδεσκον τὸ πεδίον· καλέουσι δ' αὐ-
τὰς ἐχετογνώμονας. Ἐπετείχισε δὲ καὶ τῆς Ἐρυθρῆς
θαλάσσης τὴν ἐπίκλυσιν καὶ Τερηδόνα πόλιν ἔκτισεν
κατὰ τὰς Ἀράβων εἰσβολάς· τά τε βασιλήια δένδροις
ἤσκησε, κρεμαστοὺς παραδείσους ὀνομάσας.» —Καὶ
ταῦτα δέ μοι ἀπὸ τῆς δηλωθείσης κείσθω γραφῆς.
10
Moses Chorenens. II, c. 7: ... ut Aby-
denus scriptum reliquit ita dicens: «Potens ille
Nabuchodonosorus Herculem Libycum vi supera-
bat. Exercitu coacto, in Iberorum regionem venit,
et profligatam oppressamque in ditionem suam re-
degit, et partem quandam populi ad dextram maris
Pontici abduxit collocavitque.»
10a
Syncell.: Μετὰ τοῦτον (sc. τὸν Ναβου-
χοδονόσωρ) υἱὸς αὐτοῦ Εὐειλὰδ Μαροδὰχ λεγόμενος
ἔτη δύο μετὰ θάνατον τοῦ πατρὸς ἐβασίλευσεν, ὡς
μαρτυροῦσιν οἱ τὰ Χαλδαϊκὰ συγγραψάμενοι Ἀλέξαν-
δρος καὶ Ἀβυδηνὸς, οἷς καὶ Ἰώσηπος καὶ πάντες ἐν τού-
τοις ἕπονται, συμφωνούσης καὶ τῆς θείας γραφῆς.
11
{ABYDENI DE REGNO ASSYRIORUM.}
Eusebius Chron.: Chaldaei regionis suae
reges ab Aloro usque ad Alexandrum hoc pacto
enumerant. Nini quidem et Samiramidis nullam
rationem habent. His autem dictis ita suam histo-
riam exorditur: «Fuit, inquit, Ninus Arbeli,
Chaali, Arbeli, Anebi, Babii, Beli regis Assyrio-
rum. Deinde accurate reges enumerat a Nino et a
Samiramide ad Sardanapallum, qui omnium ex-
tremus fuit: a quo ad primam Olympiadem sexa-
ginta et septem anni putantur.» De Assyriorum
regno hac diligentia scripsit Abydenus. Nihilominus
et Castor primo libro summarii Chronicorum eadem
plane ad literam narrat de regno Assyriorum.
12
Moses Choren. I, C. 4: Neque est quod
quis de huius rei veritate dubitet, quum de iis nobis
complura tradat Abydenus, auctor certus, ita di-
cens: «Ninus ortus Arbelo, Chaealus Arbelo; is
Anebi, is Babio, is Belo.» Similiterque stirpem no-
stram ab Haico ad Araeum pulchrum, quem Semira-
mis interfecit, hoc ordine enumerat: «Araeus pulcher
Arami filius, qui Harmae, qui Galamii, Qui Ama-
siae, qui Aramaeis, qui Armenaci, Qui Belo adver-
satus vitam amisit.» Atque haec narrat Abydenus
in primo suo Originum libro, quem postea quidam
huc attulerunt.