Fragmenta
- Edition reference
- Fragmenta, FHG 2: 331–332.
- CTS identifier
urn:cts:greekLit:tlg1978.tlg003.local001- Rights
- Document TEI P5 local en UTF-8.
- Corpus release
- 2.2.0 · 2026-08-29
- Bibliographic authority
- View bibliographic record ↗
t1a-6
{ΠΕΡΙ ΤΩΝ ΚΑΤ' ΑΙΓΥΠΤΟΝ ΘΕΩΝ.}
1a
{E LIBRO PRIMO.}
Schol. Apoll. Rh. IV, 262: Κόσμης δὲ ἐν πρώτῳ
Αἰγυπτιακῶν καὶ Λέων ἐν πρώτῳ τῶν Πρὸς τὴν μητέρα
καὶ Κνωσσὸς (Εὔδοξος?) ἐν αʹ Γεωγραφικῶν τῆς
Ἀσίας πάντων ἀρχαιοτάτους τοὺς Αἰγυπτίους φασὶ,
καὶ ἐν Αἰγύπτῳ πρώτην κτισθῆναι πόλιν Θήβας. Καὶ
Νικάνωρ δὲ τούτοις συμφωνεῖ καὶ Ἀρχέμαχος ἐν τοῖς
Μετονομασίαις.
1b
Augustinus Civ. D. VIII, 5: fictam esse
illam Alexandri M. epistolam, in qua ad matrem
scribit sibi a Leone quodam antistite sacrorum
Aegyptiorum metu suae potestatis proditum esse,
qui dii vulgo haberentur, eos homines fuisse.
2
Clem. Alex. Strom. I, 21.: Λέων
δὲ ὁ τὰ Περὶ τῶν κατ' Αἴγυπτον θεῶν πραγματευσά-
μενος τὴν Ἶσιν ὑπὸ Ἑλλήνων Δήμητρα καλεῖσθαί
φησιν.
3
Tertullian. De coron. mil. 7: Leonis scripta
evolvas, prima Isis repertas spicas capite circum-
tulit.
4
Augustinus. Civ. D. VIII, 27: De Iside uxore
Osiris et de parentibus eorum qui omnes reges fuisse
scribuntur, quibus parentibus suis illa quum sacrifi-
caret, invenit hordei segetem: quae et quanta mala
non a poetis, sed mysticis eorum literis memoriae
mandata sint, sicut Leone sacerdote prodente ad
Olympiadem scribit Alexander, legant qui volunt.
5
Arnobius IV, 29: Possumus quidem hoc in loco
omnes istos, nobis quos inducitis atque appella-
tis deos, homines fuisse monstrare, vel Agrigen-
tino Euhemero replicato ... vel Nicagora Cyprio
vel Pellaeo Leone vel Cyrenensi Theodoro vel
Hippone ac Diagora Meliis vel auctoribus aliis
mille.
6
Hyginus Poet. astron. II, 20: De Hammonis
simulacro Leon, qui res Aegyptias conscripsit,
ait: Quum Liber Aegyptum et reliquos fines regno
teneret, et omnia primus hominibus ostendisse di-
ceretur, Hammonem quendam ex Africa venisse
et pecoris multitudinem ad Liberum adduxisse,
quo facilius et ejus gratia uteretur et aliquid primus
invenisse diceretur. Itaque pro beneficio eius Liber
existimatur agrum dedisse, qui est contra Thebas
Aegyptias; et qui simulacra faciunt Hammonis,
capite cornuto instituunt, ut homines memoria
teneant, eum primum pecus ostendisse. Qui autem
Libero factum voluerunt assignare, quod non
petierit ab Hammone, sed ultro sit ad eum addu-
ctus, Liberi cornuta simulacra fecerunt et arietem
memoriae causa inter sidera fixum dixerunt.