The Greek Library Catalogue

Anonymous

Fragmenta

Edition reference
Fragmenta, FHG 3: 97–98.
CTS identifier
urn:cts:greekLit:tlg2545.tlg003.local001
Rights
Document TEI P5 local en UTF-8.
Corpus release
2.2.0 · 2026-08-29
Bibliographic authority
View bibliographic record ↗

1

De origin. gent. Rom. c. 10, 2: Et postquam

ad classem rediit, repperitque mortuam (Prochy-

tam), in insula proxima sepelisse, quae nunc quo-

que eodem est nomine, ut scribunt Vulcatius Aci-

lius et Piso.

2

Plutarchus Romul. c. 21: Γάϊος δὲ Ἀκίλιος ἱστο-

ρεῖ, πρὸ τῆς κτίσεως τὰ θρέμματα τῶν περὶ τὸν Ῥω-

μύλον ἀφανῆ γενέσθαι· τοὺς δὲ τῷ Φαύνῳ προσευξαμέ-

νους ἐκδραμεῖν γυμνοὺς ἐπὶ τὴν ζήτησιν, ὅπως ὑπὸ τοῦ

ἱδρῶτος μὴ ἐνοχλοῖντο, καὶ διὰ τοῦτο γυμνοὺς περιτρέ-

χειν τοὺς Λουπέρκους.

3

Dionysius Hal. A R. III, 67: Ἔγωγ'

οὖν ἐν τρισὶ τοῖς μεγαλοπρεπεστάτοις κατασκευάσμασι

τῆς Ῥώμης, ἐξ ὧν μάλιστα τὸ τῆς ἡγεμονίας ἐμφαί-

νεται μέγιστον, τάς τε τῶν ὑδάτων ἀγωγὰς τίθεμαι καὶ

τὰς τῶν ὁδῶν στρώσεις καὶ τὰς τῶν ὑπονόμων ἐργα-

σίας, οὐ μόνον εἰς τὸ χρήσιμον τῆς κατασκευῆς τὴν διά-

νοιαν φέρων· ὑπὲρ οὗ κατὰ τὸν οἰκεῖον καιρὸν ἐρῶ· ἀλλὰ

καὶ εἰς τὴν τῶν ἀναλωμάτων πολυτέλειαν, ἣν ἐξ ἑνὸς

ἔργου τεκμήραιτ' ἄν τις, Γάϊον Ἀκύλιον ποιησάμενος

τοῦ μέλλοντος λέγεσθαι βεβαιωτὴν, ὅς φησιν ἀμεληθει-

σῶν ποτε τῶν τάφρων καὶ μηκέτι διαρρεομένων, τοὺς

τιμητὰς τὴν ἀνακάθαρσιν αὐτῶν καὶ τὴν ἐπισκευὴν χι-

λίων μισθῶσαι ταλάντων.

4

Cicero De off. III, 32: Ut laudandus Regulus in

conservando iureiurando, sic decem illi, quos post

Cannensem pugnam iuratos ad senatum misit Han-

nibal, se in castra redituros ea, quorum erant po-

titi Poeni, nisi de redimendis captivis impetravis-

sent, si non redierunt, vituperandi. De quibus non

omnes uno modo. Nam Polybius (IV, 56) etc. ...

Acilius autem, qui graece scripsit historiam, plures

ait fuisse, qui in castra revertissent eadem fraude,

ut jurejurando liberarentur, eosque a censoribus

omnibus ignominiis notatos.

t5-7

{E CLAUDIO TRANSLATORE.}

5

Livius XXV, 39:

Ita nocte ac die

bina castra hostium expugnata ductu L. Marcii.

Ad triginta septem millia hostium caesa, auctor est

Claudius, qui annales Acilianos ex Graeco in Lati-

num sermonem vertit, captos ad mille octingenta

triginta: praedam ingentem partam: in ea fuisse

clipeum argenteum pondo centum triginta octo, cum

imagine Barcini Hasdrubalis. Valerius Antias una

castra Magonis capta tradit, septem millia caesa

hostium: altero proelio, eruptione pugnatum cum

Hasdrubale: decem millia occisa, quattuor millia

trecentos triginta captos. Piso quinque millia ho-

minum, quum Mago cedentes nostros effuse seque-

retur, caesa ex insidiis scribit. Apud omnes magnum

nomen Marcii ducis est.

6

Livius XXXV, 14: Villius, quum

Pisidiae bello occupatum esse regem (Antiochum)

audisset, Ephesum profectus, dum paucos ibi mo-

ratur dies, dedit operam, ut cum Hannibale, qui

tum ibi forte erat, saepe congrederetur; ut animum

ejus et tentaret, si qua posset, et metum demeret

periculi ei quicquam ab Romanis esse. His collo-

quiis aliud quidem actum nihil est; secutum tamen

sua sponte est, velut consilio petitum esset, ut vi-

lior ob ea regi Hannibal et suspectior ad omnia fie-

ret. Claudius, secutus Graecos Acilianos libros,

P. Africanum in ea fuisse legatione tradit, eumque

Ephesi collocutum cum Hannibale. Et sermonem

etiam unum refert, quo quaerenti Africano, quem

fuisse maximum imperatorem Hannibal crederet,

respondisse, Alexandrum Macedonum regem; quod

parva manu innumerabiles exercitus fudisset, quod-

que ultimas oras, quas visere supra spem humanam

esset, peragrasset. Quaerenti deinde, quem secun-

dum poneret, Pyrrhum dixisse. Castra metari pri-

mum docuisse: ad hoc neminem elegantius loca

cepisse, praesidia disposuisse; artem quoque con-

ciliandi sibi homines eam habuisse, ut Italicae gen-

tes regis externi, quam populi Romani, tam diu

principis in ea terra, imperium esse mallent. Ex-

sequenti, quem tertium duceret, haud dubie semet

ipsum dixisse. Tum risum subortum Scipioni et sub-

iecisse: Quidnam tu diceres, si me vicisses? Tum

me vero, inquit, et ante Alexandrum et ante Pyr-

rhum et ante omnes alios imperatores esse. Et per-

plexum Punico astu responsum et improvisum as-

sentationis genus Scipionem movisse, quod e grege

se imperatorum velut inaestimabilem secrevisset.

7

Livii Epitom. lib. LIII: A Q. Fabio proconsule

pars magna Lusitaniae,

expugnatis aliquot urbibus, recepta est. C. Julius

senator Graece res Romanas scribit.