The Greek Library Author

Joannes Zonaras

Ἐπιτομὴ Ἱστοριῶν (Vol. 1)

Scientific editors
Ludwig August Dindorf
Edition reference
Ioannis Zonarae Epitome historiarum · Leipzig · Teubner · 1868
CTS identifier
urn:cts:greekLit:tlg3135.tlg001.local002
Rights
Available under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 4.0 International License
Corpus release
2.2.0 · 2026-08-29
Digital source
View source ↗

PRAEFATIO.

Ioannis Zonarae Epitomen historiarum quum propter scriptores ab eo non solum excerptos, sed etiam ex parte conservatos, nemini liceat negligere qui illos tractet et quam apud Xenophontem, cuius Cyropaediae libro usus est optimis simillimo, Dionem Cassium, cuius imtegriorem habuit vel superstitibus in libris iis qui hodie exstant, perditorum autem nunc librorum plurima servavit, quorum nihil superest in eclogis Constantinianis, Iosephum, Plutarchum, denique LXX interpretes, sequutus sit scripturam cognoscere cupiat, mihi meae Dionis Cassii editioni paullo correctiorem etiam Zonarae adiicere editionem tanto magis consentaneum visum est quo pauciora ex eo dionis inseruissem aut superstitibus libris aut perditorum fragmentis, quippe Dionea saepe adeo cum Plutarcheis confundente ut utraque distingui ab se nequeant, quoque magis desiderari videretur quae nondum exstaret integra et satis emendata ampli operis editio. Quod qui primus Basileae apud Ioannem Oporinum a. 1557 edidit Wolfius, quamvis quinque uteretur codicibus, ii tamen omnes minus fuerunt boni, Ducangius autem in editione Parisima a. 1686 — 7 quamvis et ipse aliis quinque uteretur libris, de quibus dixit in praefatione, ex iisque multa Wolfianae editionis vitia corrigeret, omnibus tamen illis multo emendatiori non potuit uti codice eo qui post ipsius demum aetatem bibliothecae regiae est illatus.

Quem librum, bombycinum foliorum formae maximae 474, versuum fere 31, scriptum anno C. 1289 secundum subscriptionem: Ἐτελειώθη τὸ παρὸν βιβλίον διὰ χειρὸς ἐμοῦ του ἁμαρτωλοῦ τάχα καὶ μοναχοῦ μωκίου τοῦ ταράνη, μηνὶ ἀπριλλίῳ πεντεκαιδεκάτῃ, ἡμέρᾳ ς΄, ἰνδ. β΄ ἔτους ςψABBREVζ΄. δόξα σοι ἁγία τριὰς πάντων ἕνεκα, numeratumque 1715, et ab Fr. Haasio cum editione Parisina Ducangii comparatum, ad editionem Bonnensem a. 1841—1844 adhibuit Mauricius Pinderus, non ultra librum duodecimum progressam, ut sex ultimi adhuc desiderentur et ab me demum ex eodem prodeant codice emendati.

Idem alios tres memorat codices, quorum duo vix illo sint recentiores, Vindobonesem, foliorum formae maximae 478, Monacensem n. 324, bombycinum, foliorum formae maximae 553, quibus usus est ad praefationem et libros res Romanas inde a gentis primordiis usque ad Constantinum Magnum complexos, denique alterum Monacensem n. 93, chartaceum, foliorum formae maximae 546, versuum 30, inscriptum: Τοῦ Ζωναρᾶ χρονικὴ διήγησις ἀρχομένη ἀπὸ τῆς βασιλείας τοῦ μεγάλου Κωνσταντίνου. Zonaram folio 240, excipit Nicetus Choniata. καὶ ταύτην τὴν βίβλον ἐμμανουῆλος ὁμβαιβενὶς ὁ ἐκ μονεμβασίας ἐξέγραψε μετὰ τὴυ παράδοσιν τῆς ἑαυτοῦ πατρίδος.Quibus omnibus iam Wolfius erat usus, post quem Vindobonensem membranaceum, olim Budensem matthiae Corvini, nunc bibliothecae Caesareae n. 102, accuratius descripsit Kollarius Supplem. Lambecii p. 632 seq., qui ibidem p. 641, etiam alios duos memorat eiusdem bibliothecae n. 203, 204, charataceos, ab initio mutilos, seculorum quarti quintique decimi. Vaticanum membranaceum n. 136 ‘autographum pene et correctissimum, quinque propemodum seculorum’, et Palatinum Vaticanum chartaceum n. 275, ‘posterioris aevi’ usurpavit Nicolaus Carminius Falconius in Cassii Dionis Romanae Historiae tomo primo Neapoli 1747, ex iisque p. 5 seqq. aliquot annotavit varietates, quae partim eaedem sunt in Parisino 1715, partim ab hoc ceterisque multum discrepant. De altero v. infra p. XXX.

Horum librorum etsi Parisini illius non ea est bonitas quin saepe ex ceteris sit emendandus et supplendus, nedum ut pro eorum possit archetypo haberi, toties tamen meliores ceteris suppeditat scripturas, ut ego demum non solum multa ex eo receperim quae quum scriptorum a Zonara excerptorum consensu firmarentur, nulla esset ratio cur ceterorum scripturis posthaberentur, sed etiam in reliquis illum potius quam alteros duxi sequendum. Nam etiam in hoc tam recenti opere novitiorum correctorum tantam saepe licentiam arguunt libri minus boni cum illo aut Vaticano, de quo modo dixi, n. 136 comparati ut modo amplas ab iis adiectas appendices praebeant qualem abieci sub finem praefationis p. 11, modo vix vestigium servent eius quod scripserat Zonaras, ut p. 19, A, B, ubi quod ego ex illo aliisque restitui καὶ μετὰ χιλίους ἑξακοσίους πεντήκοντα καὶ ἐξ ἐνιαυτοὺς ὁ κατακλυσμὸς τῇ γῇ ἐπενήνεκτο ἐφ’ ἡμέρας τεσσαράκοντα λάβρου καταχεομένου τῆς γῆς ὑετοῦ, ὡς ὑπερβῆωαι τὸ ὕδωρ ἐπὶ πεντεκαίδεκα πήχεις τὰ τῶν ὀρῶν ὑψηλότερα, pro eo in deterioribus haec legebantur supposita: καὶ μετὰ χιλιάδα διπλῆν ἐτῶν πρὸς διακοσίοις τεσσαράκοντα καὶ δύο μέχρι καὶ αὐτοῦ τοῦ κατακλυσμοῦ. ἀνοιγέντων δὲ τῶν καταρακτῶν τοὐ οὐράνου ἡμέρας τεσσαράκοντα καὶ νύκτας, τὸ ὕδωρ ἐπὶ πήχεις πεντεκαίδεκα ὀρῶν ὑψηλότερον γέγονε. Quo correctoris sublato commento idem Zonarae numerus annorum 1656 pro 2242 restituitur, quem una cum altero memorat Eusebius Georgii Syncelli p. 84, A, B, nec dubium eundem pro numero 2656 restituendum esse Iosepho A. I. 1 3, 3, quem sequitur Zonaras, non ut crediderunt qui deteriorum scripturam swquerentur, LXX interpretes.

Atque etiam quae vitiosa videri possent et melius in ceteris scripta, interdum Zonarae apparet potius tribuenda esse sermoni Byzantino saepe magis quam Graeco. Velut quod vol. 1, p. 50, c, τῷ Βαρὰκ προετρέπετο κατὰ τῶν πολεμίων ἰέναι, ex eo restitui τὸν τὸν βαράκ, quum aliquoties sit apud Leonem Diaconum, ipsumque Zonaram p. 109, Α: Τοῖς Ἰσραηλίταις προυτρέπετο τὸν πατρῷον σέβειν θεόν, ετ 116 Β: Τῷ δὲ προφήτῃ Ἱερεμίᾳ εἰς Βαβυλῶνα ἀπελθεῖν προετρέπετο, ubi proxime praecedentis loci oblitus Wolfius accusativum inferebat, ut etiam p. 264, Α: Κατὰ μόνας ὁ Καῖσαρ τὸν Ἀλέξανδρον ἀπολαβὼν τὸ ἀληθὲς ἐρεῖν αὐτῷ προετρέπετο, dativus haud dubie cum illo sit coniungendus, nemo dubitabit ex illo recte fuisse receptum. Item ex eodem παρὰ pro ἐπὶ νοί. 1, p. 95, Β: Ἄγ’ τε πόρναι ἐπὶ τῆ κρήνῃ ἐλούοντο· 173, Β: Αὐτὸς ἐπὶ τῇ κοίτῃ κατέδαρθεν, ut p. 170, D, 651 in omnibus: Παρὰ τοῖς ἐν Μηδίᾳ ἐκβατάνοις ἐδόκει τὸ τέλος αὐτὸν καταλήψεσθαι, et Michael Glycas dicit Annal. p. 147, D: Παρὰ τῇ ἄμμῳ κρύπτει αὐτόν. et Theodorus Metoch. Misc. p. 331, 11: Ψυχρολουτεῖν παρ’ Εὐρώτᾳ, usu novitio pro ἐν vel simili praepositione. Atque sic alia ex eodem restitui libro optimo quae in ceteris imperiti sermonis eius depravaerant librarii, velut p. 408, C: Τὰς χεῖρας ὑπὸ τὰ ἱμάτια ὑποβαλεῖν pro. τὸ ἱμάτιον, ut p. 99 Β; 110, Β, cum V. et N. T. dixit διέρρηξε τὰ ἱμάτια αὐτοῦ. Nam Zonarae oratio multis aevi quo vivebat vitiis ita est depravata ut ego perpauca de hoc genere duxerim tollenda quae ne illi quidem possent tribui, velut ἀγάγομαι pro ἀγάγωμαι, ἔσεται pro eo quod alibi habet ἔσται, εἰδοῖεν pro εἰδεῖεν, θοῖεν pro θεῖεν, πολεμῷεν pro πολεμοῖεν, παραμείνοιεν pro παραμείναιεν 7 ἐπῄνησα pro ἐπῄνεσα, Νικάνωρος pro Νικάνορος, ἑστὼς pro ἑστός, κατορθωκὼς pro κατωρθωκώς, ὁλοκαύτωσε pro ὡλοκαύτωσε, συνωμοσάμενος pro συνομοσάμενος, βουληθήσομαι pro βουλήσομαι, etsi reliqui vix multo melius ἐναντιωθήσομαι pro ἐναντιώσομαι ipsumque γενηθήσομαι pro γενήσομαι. Nam etsi vix dubitandum haud pauca etiam de illis librariorum esse potius quam ipsius, satius tamen duxi non tollere nisi certissime vitiosa. Etenim qui in scribendo hanc prodit diligentiam ut ἐχέθην proprie dictum discernat ab ἐχύθην improprie dicto, nec dixit συνεχέθην ut ἐπεχέθην, Παλαιστίνη secundum grammaticorum novitiorum praeceptum a Παλαιστηνοί, eum etsi credibile est plura de vitiis quibus eius oratio nunc est contaminata, accepisse ab librariis, illisque potius quam ipsi esse tribuendam alternationem rectarum et vitiosarum formarum, ut δοίη et δῴη, ταμιεῖον et ταμεῖον, ἐγγεγυημένος et ἠγγυημένος, vel quod nihili est et ex utroque conflatum ἐνηγγύησε νοί. 1, p. 436, Α; 537, Β; — δεκαετὴς et — δεκέτης , quas inter duplices formas interdum etiam libri variant, πρωιαίτερον et πρωίτερον, rursus tamen ipse in plurimis ita vacillat ut et in formis verborum sibi non constet, modo ἔγνων dicens modo ἔγνωσαν, modo ἤνεκτο modo ἐνήνεκτο, et in constructione prorsus sit dissolutus et multa talia admiserit quale hoc est vol. 1, p. 216, D: Ἐπέτρεπεν αὐτοῖς τὴν ἐν τῇ χώρᾳ διατριβήν, εἰ περιτέμνοιντο καὶ χρῶνται ἔθεσιν Ἰουδαϊκοῖς, quod scribendum videatur χρῷντο, ut χρῆσθαι θέλοιεν dicit Iosephus, nec minus inter se confundat tempora, ut aoristos cum perfectis et plusquamperfectis. Sed idem interdum meliores quam codices qui supersunt scriptorum quos describit servavit vocabulorum formas, ut Iosepho Α. I. 13, 11, 2, bis ex Zonara vol. 1, p. 218, D, restituendum esse ἄοπλος pro ἄνοπλος non dubitabit qui 6, 2, 2, etiam libros Iosephi nonnullos, et omnes 18, 3, 2 in eodem cum Zonara consentire viderit, etsi alibi omnes ἄνοπλος, pariterque ipsius Zonarae vol. 1, p. 479, Α, ut non solum Polybii aut Diodori, quibus omnibus restituendum alibi dixi ἄοπλος, sed ipsius Philodemi ex papyris Herculanensibus editi. Et quod p. 263 D, Zonaras posuit: Ὑπ᾿ αὐτουργίας δ᾿ ἐτετάχωτο, etsi est apud Iosephum 17, 12, 2, tamen quum Iosepho tribui novitium hoc verbum non possit, quod ego ex Parisino recepi ἐτετρύχωτο et Iosepho restituebat cocceius, verum foret habendum, nisi verius utroque ἐτέτρυτο praeberet Vaticanus, quod quum etiam apud Polybium 1, 11, 2 pro altero praestet Vaticanus, haud dubie restituendum Iosepho, eodem uso 18, 6 5, cuius dialectum omnemque orationem quanta licentia immutaverint librarii multae ostendunt similes librorum varietates. Sed etiam gravioribus in rebus Zonaras interdum est quum Xenophonte, ut alipuoties dixi ad illum, tum Plutarcho et losepho vel gualem Rufinus vertit, ut vol. 1, p. 240, Α, praebens pro πατέρα Α. Ι. 15, 7, 4, iam ab Spanhemio notato. dionis vero vel in superstitibus libris nonnunquam integriori usum videri codice dixi iam ad illum praef. vol. 1 p. XVIII, ut emendatiori ad Thes. Stephani in Αὐτοεντεί, quod adverbium multo recentioris Dione videtur usus, ut αὐθεντὶ est qpud Ps. Callisthenem p. 6. c. 6, 2 ed. Mülleri, quum Dio scripsissest, ut Zonaras et ipse alibi, In excerpendis vero scriptoribus, unde epitomen suam confecit, de quibus egregia est disputatio Guil. Ad. Schmidtii in Diario stud. antiq. a. 1839, n. 30 — 36, etsi quaedam peccavit, velut quod vol. 1, p. 19, 6, apud Iosephum Α. Ι. 1, 3, 6 ab uno ad alterum versum aberrans, ex eo quod apud illum est Μνασέας δὲ καὶ ἄλλοι πλείους, καὶ Νικόλαος δὲ ὁ Δαμασκηυός, finxit καὶ τὸν ἀπὸ Δαμασκοῦ Μνασέαν, rerumque quas narrat ridiculam interdum prodit imperitiam, plerumque satis fideliter reddidit sententiam potius quam verba scriptorum quos in compendium redegit, et saepe ipsa codicum vitia repetiit ita ut cavendum sit ne corrigantur quae iam ab illo corrupta essent inventa. Veluti quo e Xenophontis Cyropaediae 5, 5, 5, repetit vol. 1, p. 156, C: Λαβὼν τούς τε τῶν Περσῶν ἱππέας καὶ τοὺς Μήδους παρόντας καὶ τοὺς Ἀρμενίους, nemo non crederet scribendum πάντας, tamen non librorum Zonarae, sed Xenophontis quo uteretur codicis esse vitium ab ipso repetitum ostendunt libri meliores id ipsum praebentes, ut Λυκίαν cum melioribus 8, 6, 7, pro Λυδίαν p. 167, D, et p. 207, C, τοῖς πατρῴοις κεχρῆσθαι νόμοις, quum ibidem postea sit τὰ ἔθη τὰ πάτρια, fortasse ne apud Zonaram quidem ferendum videretur, nisi idem esset in libris Iosephi plerisque A. I. 12, 9, 7, cui hic et 15, 8, 1, ex codice Leidensi restitutum πατρίοις, ut ex Vaticano 16, 6, 3 et sine libris 116, 8, τῷ πατρίῳ κόμῳ pro πατρῴῳ, ut omnes 12, 7, 3, et 16, 1, 1, restituit Cocceius, quum in Iosephum certe non cadat utramque formam permutandi librariorum etiam apud Atticos freguens temeritas. Item ib. D, scriptura Βέρροιαν novitia pro Βέροιαν, quum haec quoque sit in libris nonnullis Iosephi, ut 221, C, Ἀκέλαος pro Λεύκουλλος, et 224, Α seq. Γαβήνιος pro Γαβίνιος, etsi sustuli Σκηπίων pro Σκιπίων 225, C, quod ei alibi reliquerunt librarii, 220, A, Διονύσιος pro Διόνυσος, D, ἑνὸς δέοντος pro δέοντα, ut recte meliores Iosephi, etsi fieri potest ut Zonarae hic libri fallant, ut alibi inter utrumque alternantes. Multo minus nomina Graeca et barbara ad rectam omnia rationem sunt revocanda, in quibus Byzantinos hos chronographos nemo ignorat haud raro ipsos esse lapsos, ut quod Zonaras vol. 1. p. 200, Β, ex Θεοδέκτου apud Iosephum finxit Θέοδεκτος pro Θεοδέκτης commune habet cum Georgio Syncello p. 272, D, etiamsi quod p. 401, C, est Σαρδόνας ἔφερε in eptum haud dubie est librarii commentum pro eo quod saepius ibidem est Σαρδόνιος, ut ipse Parisinus A interdum deteriores quam ceteri infert formas, veluti constanter exhibens βουκέφαλος vol. 1, p. 184, Β, seqq. pro Βουκεφάλας, quod quamvis constanter sit apud Ps. Callisthenem, nihilominus libri Plutarchi, Arriani et aliorum alteri ab librariis arguunt suppositum, Ἀννούβιος p. 269, Α, cum libris Iosephi pro Ἄνουβις, quum Ἀνούβιδος servet ipse p. 268, D, Ἀντωνίνα pro Ἀντωνία p. 272, Α, sqq. et alias alibi.

Ubi autem verbis uteretur suis, longe abfuit ab ea temeritate qua eclogarii constantiniani quos excerpserunt scriptores ita deformarunt ut nemo saepe eorum ineptias vel intelligat aut scriptorum mentem vel verba ex iis possit eruere.

Ita quum paucis tantum ad epitomen eius opus esse annotationibus iam Ducangius intellexerit, sicubi ipse aliquid de suo admiscens aut aliena corrumpens peccavit, et illas cum nonnullis Wolfii et meas quae ad crisin pertinent ad finem operis exhibebo, quum scriptorum quos compilavit locos iam a Pindero post Schmidtium accurate notatos in imo paginarum margine indicaverim.

EX DUCANGII PRAEFATIONE*).

Ut de hisce qui nunc prodeunt Annalibus ac de eorum auctore Zonara quaedam praemittamus, hos praesertim commendat scriptoris eruditio, quae non ex iis modo colligi potest, sed etiam ex aliis quam plurimis operibus, quorum indicem huicce praefationi subiicimus, in quibus neque rerum cognitionem neque acre vel solidim iudicium, ut nec pietatem quispiam desideret. Quin etiam si natalium splendor gtestique in imperatorum palatiis magistratus existimationem aliquam scriptori conciliare possunt, quod nemo forte in dubium revocaverit, de illo praecipue qui de rebus politicis, in quibus versatus est, scribere aggreditur, eo sane celebrari poterit et ipse Zonaras: quem caeteroquin ab illo Zonara, qui sub Constantino Porphyrogenito Leonis Sapientis filio in aula nixit1), genus duxisse suadet omnino nominis similitudo. Quippe in loannis et Manuelis comneni, quibus imperantibus vixit, palatio, magni vigiliarum drungarii seu, ut Latini efferebant, vigilum praefecti ac primi a secretis gestae dignitates, inter illustriores semper habitae, magno fuisse apud imperatores loco satis arguunt. Atque ex eo, ni fallor, a theodoro Balsamone2) et a Matthaeo Blastare 3) ὑπερφυὴς indigitari solet, quod essent inter senatorias praecipuae, cum hocce epitheto [*) Omissa sunt ab initio quae de scriptorum Byzantinorum editione regia et infra quae de Wolfii interpretatione latina dixeerat Ducangius.] 1) Anonym. combefis. in Porphyrogen. n. 8. ) ad Can. 36 Apost. 3) Lit. Ε. cap. 11. senatum ac ipsos senatores donari solitos constet, uti alibi observamus1): quo quidem et nobilitas generis et magistratuum splendor exprimitur, cum, ut ait Gregorius Nazianzenus2), 2), μέγιστον εἰς εὐγενείας ἀπόδειξιν συγκλήτου μετουσία habeatur.

Verum abdicatis postea palatinis curis, quo sibi in primis vacaret animaeque saluti consuleret, monachum induit, relictaque urbe imperii primaria in insulam remotiorem secessit: quod ipsemet in praefatione ad Annales testatur: quo loco in iis ut par erat conscribendis librorum defectum causatur, αὐτὸς ὑπερόριος ὢν καὶ πόρρω του ἄστεως ἐν νησῖδι ἐνδιαιτώμενος. Quae vero fuerit insulula ista tanto ab urbe spatio disparata, non promptum est assequi; sed vel inde saltem licet coniicere, venire in dubium quod tradit Audreas thevetus, scriptor caeteroquin in aliis haud certae fidei, sua aetate visum adhuc in quodam Montis Sancti (ita Athos hodie appellatur) monasterio Zonarae epitaphium hisce verbis conceptum: ΕΝΘΑΔΕ ΖΩΝΑΡΑΔ ΚΕΙΤΑΙ, nisi sub vitae extrema eo dicatur concessisse3).

Utcunque de hac re sit, vix aliquot in asceterio annos exegerat, cum eum convenere amici 1) hortatique sunt ut solitarium istud otium in negotium aliquod conferret, quod et rempublicam iuvaret et aeternae vitae praemium sibi conciliaret: quod quidem maxime assequi liceret, si Historiam conscriberet, quae et resecaret supervacanea et res memoratu digniores nullo verborum ambitu in compendium quoddam contraheret. Eos Enim qui in hocce scriptiouis genere operam hactenus collocassent, rerum quas enarrant seriem fere semper interrumpere inutilibus παρεκβάσεσι seu excessibus, vel etiam descriptionibus aut concionibus, atque adeo intempestivis et quae annalibus parum conveniant de religione disputationibus, dum fidei mysteria exponunt vel haereses confutare aggrediuntur, argumentis e sacra Scriptura vel e sanctis Patribus petitis. Quibus quidem ex chronologis aliquot suggillabant, qui ea tempestate in omnium manibus versabantur, auctorem forte Chronici quod Alexandrinum vocant, Georgium Syncellum, Georgium Hamartolum, georgium Cedrenum, aliosque quorum scripta eiusmodi supervacaneis excursibus passim] scatent.

Verum tametsi duas res languorem afferre nimis, otium et solitudinem, quod aiebat Tullius, persuasum haberet, apud Christianos, ac monachos in primis, pravas illas seu cogitationes (λογισμοὺς ascetici vocant) seu cupiditates, 1) praef. n. 1. [p. 2, Β ed. Paris.] mentem a negotiis vacuam invadere solent et in peccata fere semper demergunt, avocare unicam posse occupationem, aegre tamen cessit amicorum hortatibus, cum rem esse cerneret quae librorum, quibus carebat, copiam postularet. At vellicare ii non prius destiterunt quam improbitate stimulandi ad suscipiendum opus impulissent. Victus igitur familiarium flagitationibus, et supra allatis adductus rationibus, ad Annales conscribendos se accinxit, cum in hoc secessu agens, ubi ad condendam historiam necessarii libri non suppeterent, si non omnia dicenda complecteretur, veniam a benigno lectore se impetraturum facile sibi persuaderet. In qua caeteroquin conscribenda ita est versatus, ut praecipua et quae alicuius viderentur momenti non omiserit, ‘eaque in epitomen coegerit lanta elegantia, solus ut videatur assecutus quod contra rerum naturam est, brevitas ut obscura non ’ quod de pontio Paulino, qui tres Suetonii libros de Regibus in compendium redegerat, dixit Ausonius1). Quidam enim sunt, ut aiebat Focas Grammaticus, qui late copioseque scripserunt, ita ut superflua interdum ubertate narrationis memoria legentium confundatur: alii dum brevitati student, admodum diffusam coarctasse materiam, ut sterili compendio nihil ad integram scientiam lectoribus conferant. Neque tamen sibi ipsi satisfecit omnino, cum quibus ad operis quod in manus sumpserat absolutionem necesse erat codicibus persaepe careret, quos cum saepius quaesisset, reperire non potuerat, seu temporum iniuria essent amissi, seu negligentius ab iis inquisiti quibus id negotii dederat2), dum ipse extorris et procul ab Urbe in parva insula vitam ageret: ex quo factum agnoscit ut consulum et dictatorum historia minus sit absoluta. Neque porro mirari debere subdit lectorem, si in iis quos conscripsit Annalibus scriptionis character ubique sibi similis non occurrat, cum aliter fieri vix queat ut qui Historiam e variis scriptoribus veluti stipem colligit, illorum et dictione et compositione in multis non utatur. Quod ita tamen confecit, ut si aliquid de suo interiecerit, id illius stilo quem sequebatur auctoris 1) Epist. 7. [19.] 2) Zonar. lib. 9, n. 31. quantum fieri potuit accommodaverit, ne scriptionis ratio a sese ubique dissidere videretur: cum interim alia longe quam caeteri qui res chronologicas hactenus tractaverant, Annales suos conscriberet, res nempe quasi de suo componens et narrans, et quod laude dignum est eaque summa, non alienorum furtis plausum captans, neque tractatus integros exscribens, ut de ipso Zonara scribit Leo Allatius 1).

Non defuere tamen qui censorio quodam iudicio ut minus diligentem, maxime ubi de rebus romanis agit, vellicarint atque adeo perstinxerint. ‘Omnia’ inquit horum alter2) ‘ante Constantinum inepte et parum diligenter (de rebus Latinis loquor) explicavit.’ Sed quam sano ille iudicio effutierit vel inde patet, quod a paullo aequioribus iudicibus, iisque pereruditis, quibusvis chronologicis scriptis Annalium Zonarae pars illa quae res Latinas pertractat longe anteponatur. Nam cum in recensendis Romanorum gestis ex Dione praesertim, quem minime truncatum, ut hodie editus est, sed integrum legerat, aliisque scriptoribus qui periere temporum iniuria, hanc Historiae partem compegerit, nova fere semper et ab aliis indicta commemorat: ita ut multis in locis de verbo ad verbum Dionem exscripsisse dicatur a Guillelmo Xylandro, Fulvio Ursino, Friderico Sylburgio et Henrico Valesio, istius scriptoris eruditis interpretibus, quibus solenne est ex Zonara aut ipsum Dionem emendare aut Romanos scriptores alios illustrare: unde theodorus marcilius3) Zonaram et Xiphilinum Dionis subdigas vocat. Et certe ita de Zonara sensisse constat eundem Allatium, ‘qui’ ait ille ‘licet in historia post Constantinum Maganum ieiunior sit, et nonnisi obvia quaeque percurrerit, in his vero quae ante Constantinum ad mundi exordia diligentius et copiosius ’ Non mirum igitur si ab Alexandro Brassicano in praefatione ad Salvianum sincerae fidei historicus, et a Casaubono4) dicatur vir eruditissimus. Cedreni codici manuscripto schedam adscripsisse dicitur Wolfius, in qua observabat tractare idem argumentum quod Zonade 1) Georg. 2) apud Allat. de error. magn. viror. in dicendo p. 126. 3) in not. ad Sueton. 4) ad Hist. Aug. p. 202, 2 ed. ras, sed habere a Zonara multa de industria praetermissa, brevitatis forte studio, sed certe non praetermittenda, ita ut optione sibi data ab initio Cedrenum Zonarae praetulisset. qui, inquit Xylander1), a quo haec ex Wolfio referuntur, ad ea respexit praecipue, quae aliunde quam ex eo repeti non possunt, cum duo priores Zonarae tomi longe alioquin sint meliores ac laude digniores, quam ea quae ad Constantinum usque Magnum Cedrenus collegit. Scribit praeterea idem Wolfius2) Zonaram alias prolixiorem videri, ut in Iudaica historia, alias breviorem, ut in exterarum gentium rebus gestis, In quo quidem si qua culpa commissa est, excusationem habere videri hanc, quod ipse non ex suo ingenio deprompsit ea quae scripsit, sed ex variis auctoribus colecta in certum ordinem redegit: qui quctores inter se dissimillimi sunt. Quod autem non omnia persecutus est, non tam negligentia quam de industria fecisse.

Verum, licet in iis quae post Constantinum Magnum scripsit obvia quaeque percurrere Zonaram dicat Allatius, longe aliter tamen sensisse videtur exacti vir iudicii Henricus Valesius, qui non modo auctorem sat diligentem haud semel indigitat, sed et in iis praesertim quae eiusdem Constantini familiam spectant, accuratiorem quam in caeteris, neque aliis obvia dicere observat3). Et sane quanquam in recensendis Constantinopolitanorum imperatorum gestis fusioribus forte editis commentariis versati Theophanes, Cedrenus, Scylitzes et aliquot alii, constat id Zonarae in primis consilium fuisse, ut non pleniorem quemadmodum ii Historiam, sed contractiorem atque adeo compendium conscriberet, in quo singularia quaeque et quae in re historica praecipui viderentur ponderis perstringeret. Ex quibus facile diluitur quod ait Gerardus Vossius, tum in eo maiorem curam et industriam desiderari, tum etiam maxime mirandum esse virum usque adeo experientem in sui temporis praesertim rebus pleraque perfunctorie tantum dicere, cum multa magnaque iis temporibus gesta sunt, 1) in praefat. ad Cedren. 2) in praefat. 3) in not. ad lib. 18 Ammiani. Orientali orbe cum Occidentali quasi concurrente: adeo ut pauca sint quibus Alexii vitam perstrinxerit. Id, inquam, haud aegre refellitur ex auctoris ipsius Annalium lemmate, vel ex ipsius praefatione, in qua non historiam, sed historiae compendium scribere se profitetur; ita ut si prolixiori sui temporis res fuisset persecutus narratione, primum scriptoris officium minime observasse diceretur: cum, ut ait Plinius alter1), titulum suum legere debeat, atque identidem interrogare se quid coeperit scribere, scireque si materiae immoratur non esse longum; longissimum si aliquid accersit atque attrahit. Atque ex hacce virorum eruditorum varia de Zonarae Annalibus sententia patet quam infausta sit eorum sors qui aliquid scribere aggrediuntur, cum quibusvis ac fere iniquis hominum iudiciis et censurae ingenii foretus exponunt.

Caeterum in Annalium decursu occasionem interdum captat Zonaras Graecorum suae aetatis mores vellicandi, veluti cum virorum ecclesiasticorum simoniam carpit, comatos et cincinnatos Palatinos perstringit2), et Imperatores, quod abdicato patrio vestitu barbaricum amplecterentur3). Denique in ipsos adhuc Augustos ac eorum in rebus administrandis publicis tyrannidem gravius invehitur. Nam ut Valentis mathematici4) de urbis Constantinopolitanae duratione editum sub Constantio Magno natalitium thema quodammodo tueatur, ne omnino falsum putetur, quam annos 696 duraturam praedixerat, iam olim cum scribebat Zonaras elapsos, subdit aut falsam existimandam Valentis praedictionem, aut annos illos intelligendos esse quibus instituta rei publicae ac status conservabantur, dum suus honor erat senatui, dum cives sub legitima imperii potestate florebant, non autem cum minifesta vigebat tyrannis dominorum publica sibi pro privatis vendicantium et ad suas voluptates conferentium, easque parum honestas, cum publica quibusvis donarent, nec pastorum instar subditos tractarent, nec lana supervacua detonsa, sed praedonum more oves mactando, ad medullas ipsas exsugerent.

Chronici titulum huicce Zonarae historiae alscripsimus, quemadmodum Wolfius. Nam et ita laudatur a Michaele Glyca in Annalibus 1): ὁ Ζωναρᾶς ἐν τῷ χρονικῷ συντάγματι, et in altero e codicibus Regiis, in quo secunda duntaxat pars continetur, haec verba in fronte leguntur: τὸ παρὸν βιβλίον χρονογράφος ὀνομάζεται. Verum in codice Viennensi, quo usus est Wolfius, alia habetur epigraphe, hisce videlicet vocibus concepta: Ἐπιτομὴ ἱστοριῶν συλλεγεῖσα καὶ συγγραφεῖσα πάρα του σοφωτάτου μοναχοῦ τοῦ Ζωναρᾶ τοῦ γεγονότος μεγάλου δρουγγαρίου τῆς βίγλας καὶ πρωτοασηκρῆτις2). Et sane compendium historiae scribere se profitetur ipse Zonaras: ἐμοὶ δ᾿ ἐπιτομὴν ἱστορίας πεποιημένῳ οὐκ ἐπέοικε τὴν πραγματείαν θέσθαι πολύστιχον βία 3)

Universum vero opus duas in partes distribuit: ac in priori quidem Historiae, quam vulgo sanctam vocant, ex sacris libris et ex Iosephi Archaeologia compendium complexus, tum res Graecorum veterum tangit, ac Romanorum deinde ad ea usque tempora historiam perducit, quibus respublica in unius administrationem seu monarchiam delapsa est. Alteram autem a triumviratu orditur, ac recensitis singulorum imperatorum gestis usque ad Alexii Comneni exitum persequitur, id est ad saeculum, quo ipse vixit, undecimum. Non solum enim loannis Comneni imperatoris Alexii filii meminit, sed et Manuele loannis filio imperante vixisse infra docemus. Caeterum haec Annalium Zonarae partitio non ex ipsa modo praefatione percipitur, sed praesertim ex verbis quibus pars prior clauditur4), atque adeo ex alterius inscriptione, quae in scriptis codicibus haec verba praefert: Ἀρχὴ τῆς περὶ τῶν αὐτοκρατόρων ἱστορίας· quibus quidem vociubus in altero ex Regiiss istae, charactere licet paulo recentiori, praefiguntur: Ἱστορίας Ζωναρᾶ τόμος δεύτερος καὶ τελευταῖος. sed praesertim alter ex Regiis, qui secundam duntaxat partem Annalium 1) p. 286. [p. 530, 16 ed. Bonn.] 2) [ita Wolfius Zon. vol. I, p. 224; sed ex eodem codice Vindobonensi (B) annotatum invenio Ἰωάννου pro τοῦ σοφωτάτου, et paulo post δρυγγαρίου. PINDER.] 3) lib. 3, sect. 26. [p. 168, D.] 4) lib. 9, sect. ult. Zonarae complectitur, in primis contextus lineis hanc partitionem prorsus adstruit, in quo scriptor ita hanc orditur: Ἐξ ἀρχῆς μευ οὑν, ὡς ἐν τῇ προτέρᾳ βίβλῳ μοι προϊστόρηται, βασιλεῦσιν ἡ τῶν Ῥωμαίων etc. ubi codex alius Regius et Colberteus praeter editionem Wolfianam haec tantum habent: Ἐξ ἀρχῆς μὲν οὖν, ὡς ἱστόρηται, etc. Sed et in eiusdem codicis Regii initio haec leguntur: Ἐν προτέρᾳ βίβλῳ περιέχει τὰ Ἑβραϊκὰ καὶ τὰ περὶ Ῥωμαίων Ὑπάτων, τό δὲ τὰς τῶν αὐτοκρατόρων ἱστορίας. Quin etiam Wolfianos codices hanc Annalium Zonarae partitionem praetulisse arguit quod in fronte Zonaraei codicis a se Constantinopoli empti praefixit Ioannes Dernschwamus, et ex eo descripsit in sua Praefatione Wolfius. Ex quibus abunde colligitur hosce Annales in duos duntaxat tomos a Zonara fuisse dispertitos, non vero in tres, ut illos divisit idem Wolfius: quorum prior de rebus ludaicis ab initio mundi usque ad Hierosolymitanum excidium, alter historiam Romanam ab urbe condita usque ad Constantinum Magnum breviter complectitur, in qua tum Dionem, ut diximus, tum etiam Eutropii interpretem Paeanium, quem ad verbum saepenumero exscribit, ut obserbvatum a Scaligero1), praesertim sequitur2). Tertius denique imperatorum res gestas a Constantino Magno usque ad obitum Alexii Comneni tractat. Falsum tamen constat Dernschwamum, cum dixit priorem Annalium Zonarae partem in Hierosolymorum excidium desinere.

Licet porro Wolfii divisio tolerari quodammodo possit, ut quae sacram historiamm a Romanae reipublicae, rursum paganorum a Christianorum imperatorum historia. distinguat, cum ipsius Zonarae divisioni contraria sit, satius duximus ex virorum eruditorum consilio universum hoc Annalium opus in libros 18 partiti, libros vero in sectiones, sumere ne lector iuge paveret opus. Nam ut intervalla viae fessis praestare videtur qui notat inscriptus milia crebra lapis3), 1) in not. ad Euseb. p. 241 244, 2 edit. 2) [Immo anonymum Dionis continuatorem. V. Schmidt. p. 281 3.] 3) Rutilius Numat. lib. 2. ita librorum divisiones a continua lectionis assiduitate lectoris animum relaxant, cum habet ubi longo quasi itinere defatigatus consistat: praesertim etiam cum nihil auctori detrahant nec scriptionis seriem abrumpant. Adde quod id partitionis genus ad locos ex scriptoribus laudatos statim reperiendos multum conducat: unde inductum illud fere ab eruditioribus in quibusvis exemplaribus, quae continua serie absque libris vel absque capitibus describuntur. Quod quidem ita in Zonara confecimus, ut alteram partem Wolfianam a 7, tertiam vero a 13 libro, ut partem Annalium alteram secundum auctoris receptam divisionem a libro 10 auspicemur. —

Caeterum non una est in mss. codicibus Zonarae Annalium descriptionis ratio, seu rerum in iis pertractarum speclentur argumenta, quae in quibusdam ex iis in marginibus, seu qui interdum, cum nova inchoatur materia, in ipso nontextu tituli apponuntur. Ac certe quoad notas istas marginales, non semper etiam eaedem in omnibus exemplaribs in quibus habentur, nec simili dictione exaratae. In quibusdam praeterea interdum plures ac crebriores quam in aliis, in quibusdam per intervalla longiuscula breviores occurrunt. in aliis denique ac antiquioribus codicibus nullae fere semper habentur. Scribit Leo Allatius in Diatriba de Georgiis, ubi de Cedreno agit21), exstare in bibliotheca Sfortiana codicem ingentem Georgii Scylitzae nomen praeferentem, licet unicos duntaxat Zonarae contineat: sed et inter codices Palatinos Romam advectos se vidisse eiusdem Zonarae historiam principio mutilam, a monarchia Romanorum incipientem, in qua, etsi notis ab historia diversis, praefixum est Γεωργίου τοῦ Σκυλίτζη. Quae quidem differt, inquit, ab edito Zonara, quod in capita divisa ubique summaria capitum exhibeat. ‘An ’ subdit idem Allatius ‘auctor Scylitzes iste? an propterea vel fraude sua vel exscriptorum oscitantia historiae auctor ’ seu fingitur? Unde prorsus licet coniicere haecce rerum argumenta non esse ipsius Zonarae, tum ex eo etiam quod diversis saepe concepta verbis legantur, tum quod, ut attigi, varie marginibus codicum, alibi scilicet rarius, alibi 1) [immo, ubi de Scylitza agit, c. 27. PINDER.] singulis ferme periodis appingantur. Quod quam inutile sit vel ex eo patet quod longe satius est quae in…

Q…

The complete text is available when the reading interface loads.